라틴어 문장 검색

Ipse tamen poteris ipsum frenare dolorem, Si fugias, potior potio nulla datur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:33)
Primi notaquod motus, id est, motus qui oriuntur a quinque sensibus Ò hoc est a visu,auditu, gustu, odoratu, et tactu Ò, in nobis non sunt, sed in Domino quiprestitit nobis illos sensus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:4)
Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quægignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:6)
visus, auditus, gustus, odoratus et tactus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:21)
De gustu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:1)
Gustu eciam super egenos et pauperes intelligere debemus, quia de eo, gustare debemus, nobis subtrahendo, illis quandoque debemuslargiri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:2)
eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)
Omne boni precium nimio uilescit in usu, Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:17)
Vitat auis taxum, quam gustu teste probauit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:11)
Interdum tamen insimulatione promendi quae poscebat usus, ad puellam commeabat assidue, partesque surreptas clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hilaris:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:9)
"Tunc anus de iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calicibus et oenophoro, quod immixtum vino soporiferum gerebat venenum, crebris potionibus avide ac secure haurientem, mentita dominae tarditatem, quasi parentem assideret aegrotum, facile sepelivit ad somnum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:74)
"Nunc etiam cogitas, ut video, gustu-lum nobis praeparare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:10)
Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:2)
"At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:7)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION